Nuntii Latini: Finis transmissioni Latinae imminebat… NON!

My good friend His Hermeneuticalness posted on Twitter:

And so I rushed to find out what was what. HERE

Quomodo Nuntii Latini creverint

Nuntii Latini a Radiophonia Finnica Generali a Kalendis Septembribus anni millesimi nongentesimi undenonagesimi (1989) transmittuntur. Ut linguae Latinae amatores nuntios domi cum bona pace legere possent, textus sequenti anno in Televisionem Finniae textualem accepti sunt, quae etiam in terris septentrionalibus Finniae proximis visibilis est.
Postquam complures diurnarii et societates radiophonicae peregrinae certiora de Nuntiis Latinis scire volentes textus transmissionum identidem petiverunt, consilium de eis in formam libri redigendis captum est. Itaque nuntii inter primos decem annos redacti a Societate Litterarum Finnicarum in quinque voluminibus editi sunt.
Principio emissiones extra Finniam undis brevibus fiebant, quas auscultatores haud facile captare poterant, ut ex epistulis redactoribus allatis apparuit. [Ut ego ipse undis auscultaveram brevibus.] Sed postquam nuntii in interreti divulgari coepti sunt, homines in omnibus orbis terrarum partibus habitantes meliores facultates nuntios legendi et auscultandi habebant.
Iam primo nuntiorum biennio redactio epistulas ex triginta septem terris peregrinis accepit. Quinto biennio exeunte (1999) terrae erant iam quinquginta sex. Hodie Nuntii Latini in omnibus fere terris Europaeis et in omnibus partibus orbis terrarum auscultatores habent, ut ostendunt petitiones, quae his septimanis in interreti divulgatae sunt.

Finis transmissioni Latinae imminebat [Heu!]

Mense Novembri (23.11.) redactoribus Latinis inopinanter dictum est nuntios Latinos novo anno (2018) a Radiophonia Finnica iam non divulgatum iri. Cum finis nuntiorum imminens brevi tempore notuisset, fautores nuntiorum in interreti sponte sua petitionem posuerunt (adressit.com): “Appellate, ut nuntii Latini continuentur.”
Tria milia trecenti tredecim (3313) homines, ex quinquaginta terris oriundi, illi petitioni subscripserunt. Sunt inter illas triginta tres terrae Europaeae et septendecim ex aliis mundi partibus. Permulti subscriptores sunt ex Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis (USA), multi etiam ex Canada et America Australi.
Auscultatores Nuntii Latini habent etiam in Australia et in Re publica Africae Australis, singulos praeterea in Abu Dhabi, insulis Caribicis, Georgia, Israele, Indonesia, Iaponia, Sinis (Hong Kong), Thailandia, Vietnam. Cum ita apparuisset Nuntios Latinos esse vinculum, quod latinistas totius orbis coniunxerit, fieri non potuit, quin consilium nuntios finiendi revocaretur.
Itaque Nuntii Latini anno bis millesimo duodevicesimo (2018) continuabuntur et sicut ante, tam radiophonice quam interretialiter septimanatim divulgabuntur. Restat, ut auscultatoribus in omnibus orbis terrarum partibus viventibus pro eorum fidelitate et subsidio gratias quam maximas agamus et novum annum faustum et Latinissimum exoptemus.

Tuomo Pekkanen.
Nuntii Latini 29.12.2017

Let that be a lesson!

Argutans ungitur rota.

I suggest that you all bookmark the link to Nuntii Latini and visit to keep the stats up.

Please share!

About Fr. John Zuhlsdorf

Fr. Z is the guy who runs this blog. o{]:¬)
This entry was posted in ¡Hagan lío!, "How To..." - Practical Notes and tagged , , . Bookmark the permalink.

2 Responses to Nuntii Latini: Finis transmissioni Latinae imminebat… NON!

  1. Pingback: SATVRDAY CATHOLICA EXTRA – Big Pulpit

  2. mepoindexter says:

    How is it that I have never heard of this?!

    Bookmarked and added to my homescreen.