UPDATE: I see Rorate has this, with a translation. Enjoy the Latin here and go read the translation over there! o{]:¬)
Pardon my if you have already seen this but the Italian paper Il of 16 December an article in Latin on the possible return of the older forum of Mass. Since I am only intermittently on the net right now, I can post this, but I can’t give you a translation. No time. (My emphasis):
Venite missa rediit
Un appello in sostegno del motu
proprio di Benedetto XVI che
reintroduce la liturgia di san Pio VHomines doctos atque eruditos cunctos et universos hortari velim, ut faveant Benedicto XVI Summo Pontifici, quippe Qui lautum copiosumque cultus et humani et divini patrimonium tuendum praedicandum esse censuerit. Digna est enim Eius sententia ut prodatur
memoriae, quamvis greges eorum, qui rationis lucem reformidant atque aliorum de re divina
repudiant opiniones, in Pontificem acerbissime invehantur. Nuper Arturus Medina S.R.E. Cardinalis, e delectis viris Ecclesiae Dei tuendae, qui disputarunt num sacri ritus Latina lingua impune fieri possent, omnium admiratione: “Mox Summus Pontifex – nuntiavit – motu proprio
concedet ut Missa Latina, iuxta Sancti Pii V missale, iterum celebretur”. Quod quidem haud
leve habebit momentum non modo Ecclesiae sed civitati quoque et cultui constabiliendis. Etenimvero intellegentes laici omnium primi senserunt quid detrimenti etiam cultus humanus esset accepturus, si aboleretur liturgia Piana atque ipsa Ecclesiae lingua sacra exolesceret. Quum vero, abhinc XL annis, contra Concilii decreta, ne vetus Ecclesiae liturgia, qua quidem Patres in Concilio ritus celebrarunt, amplius fieri liceret sancitum est, maxima doctorum pars merito hoc sunt criminati, quod Civitatis Christiane velut radix excideretur: fuisse enim liturgiam fontem et originem operum politissima arte factorum. Itaque binae litterae pro Missa Piana sunt in publicum editae, priores anno post Christum natum MCMLXVI, alterae anno MCMLXXI, quas litteras inter alios subsignarunt Georgius Aloisius Borges, Georgius de Chirico, Helena Croce, W. H. Auden, Bressonius et Dreyerus scenarum artifices, Augustus del Noce, Iulianus Green, Iacobus Maritain (vir apprime doctus et a Paulo VI quam maxime dilectus, cui Pontifex decretum eruditis destinatum tradiderat); tum Eugenius Montale, Christina Campo, Franciscus Mauriac, Salvator Quasimodo, Evelyna Waugh, Maria Zambrano, Elemirus Zolla, Gabriel Marcel, Salvator de Madariaga, Ioannes Franciscus Contini, Iacobus Devoto, Ioannes Macchia, Maximus Pallottino, Hector Paratore, Georgius Bassani, Marius Luzi, Vido Piovene, Andrea Segovia, Haroldus Acton, Agatha Christie, Graham Green, aliique quam plurimi, quibus annumerandus Vilelmus Rees-Mogg, moderator ille ephemeridis Britannicae, cui titulus “Tempus”. Quorum plerique saeculares fuerunt, quoniam omnibus hereditate contigit prisca liturgia Latina, quae est eius praestantia in re civili et divina, haud secus ac Sacellum Xystinum, Cantus Gregoriani, aedes cathedrales, Gothorum statuaria, Basilica Petriana; quin etiam huius liturgiae patrimonium eo diligentius est hisce temporibus tuendum, quo magis Europaeorum Civitas radices velut suas excidere ac deserere periclitatur. Singulariter autem accidit ut ipsi Catholici novatores, qui dialogi momentum cum mundo saeculari et nostrae aetatis hominibus, quasi vexillum, proposuerant, nihil curarent opiniones eruditorum et XL annis linguae Latinae servarent interdictum: o arbitrium non prius auditum! Mense autem Aprili anni MMV, paulo ante quam Benedictus XVI ad pontificatum eligeretur, Vido Ceronetti, scriptor idemque laicus, epistulam ad novum pontificem edidit, qua rogat ut “detrahatur triste capistrum, qua vox Latina in ritu suffocatur”. Ceterum Iosephus Ratzinger, cardinalis quum esset, apertis verbis fatens Missam Pianam contra omnia vetustatis exempla vetitam esse: “Numquam – inquit – Ecclesia post hominum memoriam ritus orthodoxos abolevit aut vetuit: hoc enim ab ipsa Ecclesiae indole alienum fuisset!”. Idem libro quodam concitate narravit quid de missali a Paulo VI modo publicato sentiret: “Quod Missalis Piani usus vetabatur – ait – percussit me et perturbavit, quandoquidem quippiam simile nullo vetustatis exemplo in liturgiae vicibus confirmabatur; contra autem callide effecerunt ut prohibitio tanquam mos usque adhuc retentus haberetur. Praeterea, vetantes missalis usum, quod inde a priscis Ecclesiae sacramentalibus saeculorum decursu coaluerat, liturgiae gradus et aetates velut interciserunt, ex quo nihil erat oriturum nisi calamitas… aedibus antiquis dirutis, novae sunt exstructae!”. Quid inde consecutum est nisi damnum magnum? Etenim in re liturgica inita est via licentiae atque intemperantiae. Iosephus Ratzinger cardinalis: “ Mihi – ait – persusum est Ecclesiae discrimen, in quo versamur, plerumque ex liturgiae dissolutione proficisci, quae interdum putatur, etsi Deus non daretur, quasi nihil referret utrum Deus sit, audiat nos, nobiscum colloquatur, necne. At si in ritibus iam non apparent fidei communio, universalis unitas Ecclesiae eiusque historiae, mysterium Christi viventis, ubinam Ecclesia iterum appareat cum sua natura spiritali?”. Nunc vero Deo volente accidit ut cardinalis ille Ratzinger, pontifex creatus, interdictum de prisca liturgia sit aboliturus, cultus libertatem instauraturus, Ecclesiae atque hominum societati redditurus uberrimum copiosumque thesaurum. Itaque Iosephus Ratzinger certis argumentis probatur inter sapientissimos quosque horum temporum merito referri; iis autem qui illiberaliter acerbeque in Eum intra ipsa Ecclesiae moenia invehentur, quemadomodum iam praenuntiarunt Galliae episcopi, oportet ut refragetur turba cultior, quae abhinc XL annis opinionem suam de re aperuit. Quae quum ita sint, rogo homines laicos eruditosque ut coram populo assentiantur. En igitur habeatis tabulam, quam suadeo ut subsignetis: Nos apertis verbis assentimur Benedicto XVI, quod interdictum de prisca missa, iuxta Sancti Pii missale celebranda, quae missa quasi copiosum cultus humani patrimonium tuenda est et consideranda, abolere statuerit.Guido Ceronetti, René Girard, Antonio Socci, Vittorio Strada, Franco Zeffirelli
(testo latino di Carlo Rossi, testo italiano a pagina 3)
Okay, there is an Italian text too, but that will not help many people and I can’t get any more than page 1 of Il Foglio anyway.
The link should be http://rorate-caeli.blogspot.com/2006/12/italian-intellectuals-sign-tridentine.html ;)
Father, can’t wait to hear your comments about the two manifestoes. These are very significant.