Indulgence for World Day of the Sick

There is an indulgence granted for 11 February, World Day of the Sick.

D E C R E T U M

Speciales conceduntur Indulgentiae christifidelibus
occasione «XV Mundialis Infirmorum Diei»

Cum in originale peccatum incidisset homo, et ob hanc ipsam causam donis se expoliasset sive supernaturalibus sive praeternaturalibus, infinita sua misericordia, Deus Creator et Redemptor ita ea quae iustitia postulat et ea quae veniam conciliant, mysterioso coniunxit nexu, ut mala, quae rationem habent poenae, bona fierent occasio ad offerendam peccatorum expiationem, ad augendas virtutes, ad aeternam comparandam salutem; quae Divinae Providentiae dispositio reapse fidelibus applicatur virtute mysterii Paschalis Christi, qui moriens factus est largitor vitae et resurgens certissimam spem affert nostrae futurae Resurrectionis.

Age vero, condicio illa qua homo morbis est subiectus, et doloribus inde manantibus, si quidem Fide, Spe et Caritate operantibus, prout in divina sanctissima voluntate continetur, accipitur, causa fit maioris sanctitatis.

Illud vero peculiarissima ratione meditandum est, humana remedia limitibus esse signata, et exinde tempus necessario advenire in quo terrestris itineris humanae vitae finis urget: huiusmodi aegrotis maximae sunt impendendae curae, summa est exhibenda caritas, unde transitus ex hoc mundo ad Patrem divinis solaciis iuvetur, et ita revera – prout Ecclesiae oratio pro morientibus fert – mitis Iesu Christi vultus appareat infirmis et vox Eius, ad gloriam et laetitiam aeternam vocantis, clarissime resonet.

Quod quidem Mater Ecclesia considerans, annuam «Mundialis Infirmorum Diei» celebrationem percupit fieri veluti efficacem catechesim circa recensitam thesauri Revelationis doctrinam de pretio et momento doloris.

Ut autem christifideles, qui memoratae intererunt celebrationi, proxima die XI Februarii, in liturgica scilicet memoria B. Mariae Virg. Lapurdensis, in urbe Seulensi habendae, magis magisque sacris his sensibus sese conforment, Beatissimus Pater Indulgentiarum dono illam ditare decrevit, prout in sequentibus determinate exponitur.

Plenaria conceditur Indulgentia, suetis condicionibus (sacramentalis Confessionis, eucharisticae Communionis et orationis ad mentem Summi Pontificis) rite adimpletis, animo quidem omnino elongato ab affectu erga quodcumque peccatum, christifidelibus die XI Februarii huius anni lucranda, si sacro cui ritui, ad «XV Mundialis Infirmorum Diei» fines a Deo impetrandos celebrato, vel in urbe Seulensi vel in quocumque alio loco, ab ecclesiastica auctoritate determinato, devote interfuerint.

Christifideles vero qui, vel in publicis nosocomiis vel in privata aliqua domo, ut «boni Samaritani» aegrotantium misericordi sollicitudine curam agunt, illorum praesertim qui incurabiles seu in propinqua morte sunt, et huiusmodi muneris explendi causa supradicto sacro ritui interesse nequeunt, eiusdem tamen plenariae Indulgentiae donum consequentur, si illud caritatis servitium, veluti ipsi Christo Domino persolutum (cf. Mt 25, 40), generose saltem per aliquot horas dicta die expleverint, eadem animi dispositione habita et proposito concepto quam primum perficiendi condiciones ad plenariam obtinendam Indulgentiam requisitas.

Christifideles qui infirmitate, senectute vel alia huiusmodi causa, impediuntur quominus ritui ut supra celebrando interesse possint, plenariam consequentur Indulgentiam, si, elongato animo a quocumque peccato et concepto proposito suetas condiciones, cum primum eis possibile erit, adimplendi, illa die sese in spiritu et desiderio una cum Summo Pontifice dictae celebrationi univerint, et sui corporis infirmitates animique aegritudines Deo per Deiparam Virginem Mariam, «Salutem infirmorum», obtulerint.

Denique partialis conceditur Indulgentia, omnibus christifidelibus, a die IX usque ad diem XI proximi mensis Februarii corde saltem contrito assequenda, quoties devotas Misericordi Deo preces fuderint, ad supradictos fines in adiutorium infirmorum implorandos, in primis incurabilium vel fini vitae appropinquantium.

Praesenti hac vice valituro. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXV Ianuarii MMVII, in Conversione S. Pauli, Apostoli.

IACOBUS FRANCISCUS S. R. E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior

+ Ioannes Franciscus Girotti, O. F. M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens

FacebookEmailPinterestGoogle GmailShare/Bookmark

About Fr. John Zuhlsdorf

Fr. Z is the guy who runs this blog. o{]:¬)
This entry was posted in SESSIUNCULA. Bookmark the permalink.

One Response to Indulgence for World Day of the Sick

  1. Andrew says:

    What a great gift this is to be able to dip into the Church’s treasury to the increment of charity for all. “To him who has, more shall be given”.

    The first part of this document is an inspiring meditation! And the Latin is very good! This does not read like something written in the vernacular and “translated” into Latin. Somebody out there speaks the Church’s language well, Deo gratias.